Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/218

Haec pagina nondum emendata est
403
404
TERTULLIANI

0403A omnia super Christo Pilatus, et ipse jam pro sua conscientia christianus, Caesari tum Tiberio nuntiavit. Sed et Caesares credidissent super Christo, si aut Caesares non essent saeculo necessarii, aut si et christiani potuissent esse caesares. Discipuli quoque diffusi per orbem, ex praecepto magistri Dei paruerunt, qui et ipsi a Judaeis insequentibus multa perpessi, utique pro fiducia veritatis libenter, Romae postremo per Neronis saevitiam, sanguinem christianum seminaverunt. Sed monstrabimus vobis idoneos testes Christi, ipsos illos quos adoratis. Multum est, si eos adhibeam ut credatis Christianis, propter quos non creditis Christianis. Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore. Nemo jam infamiam 0403B incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri. Ex eo enim, quod aliud a se coli dicit, quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in alterum transfert, et transferendo jam non colit quod negavit. Dicimus, et palam dicimus, et vobis torquentibus lacerati et cruenti vociferamur: Deum colimus per Christum. Illum hominem putate, per eum et in eo se cognosci vult Deus et coli. Ut autem Judaeis respondeam, et ipsi Deum per [hominem] Moysen colere didicerunt; ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus 0404A Athenis, Melampus Argis, Trophonius Boeotiae initiationibus homines obligaverunt; ut ad vos quoque dominatores gentium aspiciam, homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit. Licuerit et Christo commentari divinitatem rem propriam; non qui rupices et adhuc feros homines multitudine tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa; sed qui jam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet. Quaerite ergo, si vera sit ista divinitas Christi. Si ea est, qua cognita ad bonum quis reformetur, sequitur, ut falsa renuntietur quaevis alia contraria comperta; imprimis illa omni ratione, quae delitescens sub nominibus et imaginibus mortuorum, quibusdam signis, 0404B et miraculis, et oraculis fidem divinitatis operatur.

CAPUT XXII.

Argumentum.Explicat jam daemonum naturam, quorum notitiam a Philosophis et Poetis etiam instillatam docet, inde illorum spiritualem substantiam edisserit, atque inde elicit modum agendi in homines, ut noceant, ostenditurque illud fallaciis suis solum agere, ut relicto Deo vero falsae religioni creduli mortales mancipentur.

Atque adeo dicimus, esse substantias quasdam