Haec pagina nondum emendata est
397
398
APOLOGETICUS.
0397A ista sunt numina vestri. Caeterum Dei Filius nullam de impudicitia habet matrem, etiam quam videtur habere non nupserat. Sed prius substantiam edisseram, et ita nativitatis qualitas intelligetur. Jam ediximus Deum universitatem hanc 0398A mundi Verbo et Ratione et Virtute molitum. Apud vestros quoque sapientes λόγον, id est Sermonem atque Rationem, constat artificem videri universitatis. Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit, eumdem et fatum