0393A sub nomine ejus deputari et damnari juvat, neque de deo aliter praesumimus. Necesse est igitur pauca dicamus de Christo ut Deo. Tantum Judaeis erat apud Deum gratia, ubi et insignis justitia et fides originalium auctorum, unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut Dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo Deo, et non offendendo, praemonerentur. Sed quanta deliquerint, fiducia patrum inflati [ad delirandum], derivantes a disciplina in profanum modum, etsi ipsi non confiterentur, probaret exitus hodiernus ipsorum. Dispersi, palabundi, 0394A et coeli et soli sui extorres, vagantur per orbem, sine homine, sine Deo rege, quibus nec advenarum jure terram patriam saltem vestigio salutare conceditur. Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eaedem fere semper omnes ingerebant fore, uti sub extimis curriculis saeculi ex omni jam gente, et populo, et loco cultores sibi allegeret Deus multo fideliores, in quos gratiam transferret, et pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem. [Venit igitur, qui ad reformandam et illuminandam eam venturus a Deo praenuntiabatur, Christus ille
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/213
Haec pagina nondum emendata est
393
394
APOLOGETICUS.