Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/208

Haec pagina nondum emendata est
383
384
TERTULLIANI

0383A Trojano denique praelio ad mille annos ante est, unde et ipso Saturno. Secundum enim historiam Thalli, qua relatum est bellum Assyriorum et Saturnum Titanorum regem cum Jove dimicasse, ostenditur bellum CCCXX. et duobus annis Iliacum exitium antecessisse. Per hunc Moysen etiam illa lex propria Judaeis a Deo missa est. Deinceps multa et alii prophetae vetustiores litteris vestris. Nam et qui ultimo cecinit, aut aliquantulo praecucurrit, aut certe concurrit aetate sapientiae auctoribus, etiam latoribus legis. Cyri enim et Darii regno fuit Zacharias, quo in tempore Thales physicorum princeps, sciscitanti Croeso nihil certum de Divinitate respondit, turbatus scilicet vocibus prophetarum, Solon eidem regi finem longae vitae intuendum praedicavit non aliter, quam Prophetae; adeo respici potest, tam jura vestra quam studia de lege deque 0383B divina doctrina concepisse. Quod prius est, hoc sit 0384A semen necesse est. Inde quaedam nobiscum vel prope nos habetis. De sophia amor ejus philosophia vocitatus est, de prophetia affectatio ejus poeticam vaticinationem depuravit. Gloriae homines, si quid invenerant, ut proprium facerent, adulteraverunt; etiam fructibus a semine degenerare contigit. Multis adhuc de vetustate modis consisterem divinarum litterarum, si non major auctoritas illis ad fidem de veritatis suae viribus, quam aetatis annalibus suppetisset. Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio quotidiana saeculi totius, cum dispositiones regnorum, cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante millia annorum praenuntiabantur? Unde et spes nostra, quam ridetis, animatur, et fiducia, quam praesumptionem vocatis, corroboratur. 0384B Idonea est enim recognitio praeterito-