0379A Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter caetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetrii Phalerei grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Judaeis quoque postulavit, proprias [scilicet] atque vernaculas litteras, quas soli habebant. Ex ipsis enim et ad ipsos semper prophetae peroraverant, scilicet ad 0380A domesticam Dei gentem ex patrum gratia. Hebraei retro, qui nunc Judaei; igitur et litterae Hebraeae, et eloquium. Sed ne notitia vacaret, hoc quoque Ptolemaeo a Judaeis subscriptum est, septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus providentiae vindex de sententiae communione suspexit. Affirmavit haec vobis etiam Aristaeas. Ita in Graecum stylum ex aperto monimenta reliquit. Hodie apud Serapoeum Ptolemaei bibliothecae cum ipsis Hebraicis litteris exhiben-
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/206
Haec pagina nondum emendata est
379
380
TERTULLIANI