Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/191

Haec pagina nondum emendata est
349
350
APOLOGETICUS.

0349A quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis; cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel canibus 0350A destinassetis; cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram ejus imponitis. Laudo magis sapientiam, quod de perdito aliquid eripitis. Sed conversus ad litteras vestras, quibus informamini ad