0347A pro solo templi, pro aditu sacri; non licet deos nosse gratis, venales sunt. Quid omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis vestris conferatis? aedes proinde, aras proinde. Idem habitus et insignia in statuis. Ut aetas, ut ars, ut negotium mortui fuit, ita deus est. Quo differt ab epulo Jovis silicernium, a simpulo obba, ab haruspice pollinctor? nam et haruspex mortuis apparet. Sed digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis. Accepto ferent dii vestri, imo gratulabuntur, quod pares eis fiant domini sui. Sed quum Larentinam, publicum scortum, velim saltem Laidem aut Phrynen, inter Junones et Cereres ac Dianas adoratis; quum Simonem Magum statua et inscriptione 0348A sancti dei inauguratis; quum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi deum facitis: licet non nobiliores dii veteres, tamen contumeliam a vobis deputabunt, hoc et aliis licuisse, quod solis antiquitas contulit.
CAPUT XIV.
Argumentum. — Obiter inde avaritia in victimis probis offerendis taxata, Homerum reliquosque vates aggreditur, docetque quam turpia doctores hi de diis loquantur, qui tamen ut exemplar linguae et morum juventuti proponuntur: Tragicos item et Comicos, imo et Philosophos, quorum princeps Socrates, cum Diogene et Varrone, deos irrisit, destruxit.
Nolo et ritus vestros recensere; non dico