Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/188

Haec pagina nondum emendata est
343
344
TERTULLIANI

0343A voces, o sacrilega convicia! infrendite, inspumate! iidem estis, qui Senecam aliquem pluribus et amarioribus de vestra superstitione perorantem reprehendistis. Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et mures et araneae intelligunt, nonne laudem magis, quam poenam, merebatur repudium agniti erroris? Possumus enim videri laedere eos, quos certi sumus omnino non esse? Quod non est, nihil ab ullo patitur, quia non est.

CAPUT XIII.

Argumentum.Si tamen haec numina censeri velint, colere utique oportebat, non spernere, quod tamen passim facere illos ostendit, cum singuli plures colant, 0343B cum divinitas ab humano pendeat arbitrio, cum simulacra eorum, ut domestica instrumenta pignerentur, venditentur, nec privata tantum, sed et publica, ut adeo majestas quaestuaria efficiatur: mortuis quoque id honoris quod diis habeatur, qui tanto dignius scilicet imperatoribus etiamnum viventibus tribuitur, quoniam 0344A et ipsi deos faciunt; at certe meretricibus, cinaedis, similibusque publicae libidinis victimis, non sine insigni deorum contumelia, licet ii ipsi nihilo nobiliores sint, addici potest.

Sed nobis dii sunt, inquitis. Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et irreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui quos praesumitis esse, negligatis, quos timetis, destruatis, quos etiam vindicatis, illudatis? Recognoscite, si mentiar. Primo quidem, cum alii alios colitis, utique quos non colitis offenditis. Praelatio alterius sine contumelia alterius non potest procedere, quia nec electio sine reprobatione. Jam ergo contemnitis quos reprobatis, quos reprobando offendere non timetis. Nam ut supra perstrinximus, status dei cujusque in senatus 0344B aestimatione pendebat. Deus non erat, quem homo consultus noluisset et nolendo damnasset. Domesticos deos, quos lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in cacabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est,