Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/187

Haec pagina nondum emendata est
341
342
APOLOGETICUS.

0341A pite sunt dii vestri. Ad bestias impellimur, certe quas Libero, et Cybele, et Coelesti applicatis. Ignibus urimur: hoc et illi a prima quidem massa. In metalla damnamur: inde censentur dii vestri. In insulas relegamur: solet et in insulis aliquis 0342A deus vester aut nasci aut mori. Si per haec constat divinitas aliqua, ergo qui puniuntur consecrantur, et numina erunt dicenda supplicia. Sed plane non sentiunt has injurias et contumelias suae fabricationis dii vestri, sicut nec obsequia. O impiae