Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/181

Haec pagina nondum emendata est
329
330
APOLOGETICUS.

0329A gulos decurram, tot ac tantos, novos, veteres, barbaros, Graecos, Romanos, peregrinos, captivos, adoptivos, proprios, communes, masculos, feminas, rusticos, urbanos, nauticos, militares; otiosum est etiam titulos persequi, ut colligam in compendium, et hoc non quo cognoscatis, sed recognoscatis; certe enim oblitos agitis. Ante Saturnum deus penes vos nemo est, ab illo census totius vel potioris vel notioris divinitatis. Itaque quod de origine constiterit, id de posteritate conveniet. Saturnum itaque, si quantum litterae docent, neque Diodorus Graecus, aut 0330A Thallus, neque Cassius Severus, aut Cornelius Nepos, neque ullus commentator ejuscemodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt; si quantum rerum argumenta, nusquam invenio fideliora, quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus a Jano, vel Jane, ut Salii volunt. Mons, quem incoluerat, Saturnius dictus; civitas, quam depalaverat, Saturnia usque nunc est; tota denique Italia, post Oenotriam, Saturnia cognominabatur. Ab ipso primum tabulae et imagine signatus numus, et inde aerario