Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/176

Haec pagina nondum emendata est
319
320
TERTULLIANI

0319A tis; ferro enim mori aetas quoque maior optaverit. Nobis vero, homicidio semel interdicto, etiam conceptum utero, dum adhuc sanguis in hominem delibatur, dissolvere non licet. Homicidii festinatio est prohibere nasci; nec refert natam quis eripiat 0320A animam, an nascentem disturbet: homo est, et qui est futurus; etiam fructus omnis jam in semine est. De sanguinis pabulo et eiusmodi tragicis ferculis legite, nuncubi relatum sit, [est apud Herodotum, opinor] defusum brachiis san-