Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/174

Haec pagina nondum emendata est
315
316
TERTULLIANI

0315A dem arboribus templi sui obumbratricibus scelerum votivis crucibus exposuit, teste militia patriae nostrae quae id ipsum munus illi proconsuli functa est. Sed et nunc in occulto perseverat hoc sacrum facinus. Non soli vos contemnunt Christiani, nec ullum scelus in perpetuum eradicatur, aut mores suos aliquis deus mutat. Cum propriis filiis Saturnus 0316A non pepercit, extraneis utique non parcendo perseverabat, quos quidem ipsi parentes sui offerebant, et libentes respondebant, et infantibus blandiebantur, ne lacrymantes immolarentur. Et tamen multum homicidio parricidium differt. Major aetas apud Gallos Mercurio prosecabatur. Re-