0313A debes credere. Homo est enim et Christianus, et quod et tu. Sed ignorantibus subjicitur et imponitur. Nihil enim tale de Christianis asseverari sciebant, observandum utique sibi et omni vigilantia investigandum. Atquin volentibus initiari moris est, opinor, prius patrem illum sacrorum adire, quae praeparanda sint describere. Tum ille: infans tibi necessarius, adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo rideat; item panis, quo sanguinis jurulentiam colligas; praeterea candelabra et lucernae, et canes aliqui et offulae, quae illos ad eversionem luminum extendant, ante omnia cum matre et sorore tua venire debebis. Quid, si noluerint, vel nullae fuerint? Quid denique singulares christiani? Non erit, opinor, legitimus christianus, nisi frater aut filius. 0313B Quid nunc, et si ista omnia ignaris praeparantur? Certe postea cognoscunt, et sustinent et ignoscunt. Timent plecti, qui si proclament, defendi merebuntur, qui etiam ultro perire malint, quam sub tali conscientia vivere. Age nunc timeant, cur etiam perseverant? Sequitur enim, ne ultra velis id te esse, quod si prius scisses, non fuisses.
CAPUT IX.
0314A
Argumentum. — At vero cuncta illa crimina, quae falso Christianis objiciuntur, vera in Gentibus accusatoribus deprehendi; apud illos sacrificia humana, et olim in aperto, et nunc in occulto committi; homicidia laetis in theatro oculis spectari; infanticidia quotidie abjecto, necato etiam partu, vel abortu coacto perpetrari; sanguinem quoque gladiatorum recens necatorum sitiri; humanum pabulum de ferinis quaeri; imo in seipsos invicem incendi: Christianos contra, ab omni cruore, animalium etiam, abhorrere; apud illos incestum quotidie committi, cum, per scortationem vagam et gnatorum abjectionem, liberi etiam a parentibus ignorentur; quae cuncta a Christianis, utpote castis, continentibus, veneris etiam licitiae (prout nonnulli apud 0314B illos) expertibus, longissime abesse; neque haec de Christianis ab ullis credi posse, nisi qui credant, et ipsi illa faciant, et ex se de aliis judicent.
Haec quo magis refutaverim, a vobis fieri ostendam partim in aperto, partim in occulto, per quod forsitan et de nobis credidistis. Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii, qui ipsos sacerdotes in eis-