Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/171

Haec pagina nondum emendata est
309
310
APOLOGETICUS.

0309A reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur. Samothracia et Eleusinia reticentur: quanto magis talia, quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina servatur? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Et unde extraneis notitia? cum semper etiam piae initiationes arceant profanos et ab arbitris caveant, nisi si impii minus metuunt? natura famae omnibus nota est. Vestrum est:

Fama malum, quo non aliud velocius ullum. Cur malum fama? quia velox? quia index? an quia plurimum mendax? quae ne tunc quidem, cum aliquid veri affert, sine mendacii vitio est, detrahens, 0309B adjiciens, demutans de veritate. Quid? quod ea illi conditio est, ut non nisi cum mentitur perseveret, et tamdiu vivit, quamdiu non probat. Siquidem ubi 0310A probavit, cessat esse, et quasi officio nuntiandi functa, rem tradit, et exinde res tenetur, res nominatur. Nec quisquam dicit, verbi gratia: Hoc Romae aiunt factum; aut: Fama est illum provinciam sortitum; sed: Sortitus ille provinciam, et: Hoc factum est Romae. Fama, nomen incerti, locum non habet, ubi certum est. An vero famae credat, nisi inconsideratus? Qui est sapiens, non credit incerto. Omnium est aestimare, quantacumque illa ambitione diffusa sit, quantacumque asseveratione constructa. Quod ab uno aliquando principe exorta sit, necesse est exinde in traduces linguarum et aurium serpat. Et ita modici seminis vitium caetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit 0310B aut ingenio aemulationis, aut arbitrio suspicionis, aut non nova, sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate. Bene autem, quod omnia tempus revelat tes-