Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/170

Haec pagina nondum emendata est
307
308
TERTULLIANI

0307A incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet, tenebrarum et libidinum impiarum inverecundia procurent. Dicimur tamen semper, nec vos quod tam diu dicimur eruere curatis. Ergo aut eruite, si creditis, aut nolite credere, qui non eruistis. De vestra vobis dissimulatione praescribitur, non esse, quod nec ipsi audetis eruere. Longe aliud munus carnifici in Christianos imperatis, non ut dicant quae faciunt, sed ut negent quod sunt. Census istius disciplinae, ut jam edidimus, a Tiberio est. Cum odio sui coepit veritas, simul atque apparuit, inimica esse. Tot hostes ejus, quot 0308A extranei, et quidem proprii ex aemulatione Judaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri. Quotidie obsidemur, quotidie prodimur, in ipsis plurimum coetibus et congregationibus nostris opprimimur. Quis unquam taliter vagienti infanti supervenit? Quis cruenta, ut invenerat, Cyclopum et Sirenum ora judici reseravit? Quis vel in uxoribus aliqua immunda vestigia deprehendit? Quis talia facinora, cum invenisset, celavit, aut vendidit ipsos trahens homines. Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus? Imo a quibus prodi potuit? Ab ipsis enim