Haec pagina nondum emendata est
301
302
APOLOGETICUS.
0301A (parum est [enim] si senatorum et non libertinorum vel adhuc flagra rumpentium) argentaria metalla producta. Video et theatra nec singula satis esse, nec nuda. Nam ne vel hieme voluptas impudica frigeret, primi Lacedaemonii odium penulae ludis excogitaverunt. Video et inter matronas atque prostibulas nullum de habitu 0302A discrimen relictum. Circa feminas quidem etiam illa majorum instituta ceciderunt, quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat, praeter unico digito, quem sponsus oppignerasset pronubo annulo; cum mulieres usque adeo a vino abstinerent ut matronam ob resi-