Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/159

Haec pagina nondum emendata est
285
286
APOLOGETICUS.

0285A primum quam dure definitis dicendo: Non licet esse vos! Et hoc sine ullo retractatu humaniore praescribitis; vim profitemini et iniquam ex arce dominationem, si ideo negatis licere, quia vultis, non quia debuit non licere. Quod si quia non debet, ideo non vultis licere, sine dubio id non debet licere, quod male fit, et utique hoc ipso praejudicatur licere, quod bene fit. Si bonum invenero esse, quod lex tua prohibuit, nonne ex illo praejudicio prohibere me non potest, quod si malum esset, jure prohiberet? Si lex tua erravit, puto, ab homine concepta est; neque enim de coelo ruit. Miramini hominem 0286A aut errare potuisse in lege condenda, aut resipuisse in reprobanda? Nonne et ipsius Lycurgi leges a Lacedaemoniis emendatae, tantum auctori suo doloris incusserunt, ut in secessu inedia de semetipso judicarit? Nonne et vos quotidie experimentis illuminantibus tenebras antiquitatis totam illam veterem et squalentem silvam legum novis principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et caeditis? Nonne vanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt, quam Juliae matrimonium contrahi,