0283A reatu sectae et auctoris. Ideoque ante odium nominis competebat prius de auctore sectam recognoscere, vel auctorem de secta. At nunc utriusque inquisitione et agnitione neglecta nomen detinetur, nomen expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et auctorem vox sola praedamnat, quia nominantur, non quia revincuntur.
CAPUT IV.
Praeparat jam se ad defensionem criminum quibus Christiani onerabantur. Sed, cum vel post justissimam defensionem tamen violentia legis obsequium exigat, artificiose et valide ostendit, leges, ut condi, ita reprobari et mutari posse, imo debere nonnunquam, nec id sine exemplo; cum scilicet vel crudeles, vel injustae 0283B sint deprehensae. Lex enim justa esse colligitur, postquam in valorem ejus inquisitio facta est; improba vero, non jam lex, sed tyrannis invenitur.
0284A Atque adeo quasi praefatus haec ad suggillandam odii erga nos publici iniquitatem, jam de caussa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis objiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui objiciunt; ut ex hoc quoque sciant omnes in Christianis non esse quae in se non nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes, non dico pessimi optimos, sed jam, ut volunt, compares suos. Respondebimus ad singula quae in occulto admittere dicimur, quae illos palam admittentes invenimus, in quibus scelesti, in quibus vani, in quibus damnandi, in quibus irridendi deputamur. Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum 0284B esse post leges, aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati: de legibus prius concurram vobiscum ut cum tutoribus legum. Jam