0281A servum jam fidelem dominus olim mitis ab oculis relegavit: ut quisque hoc nomine emendatur offendit. Tanti non est bonum, quanti est odium Christianorum. Nunc igitur, si nominis odium est, quis nominum reatus? Quae accusatio vocabulorum, nisi si aut barbarum sonat aliqua vox nominis, aut infaustum, aut maledicum, aut impudicum? Christianus vero, quantum interpretatio est, de unctione deducitur. Sed et cum perperam Chrestianus pronuntiatur a vobis (nam nec nominis certa est notitia penes vos), de suavitate vel benignitate compositum est. Oditur ergo in hominibus 0282A innocuis etiam nomen innocuum. At enim secta oditur in nomine utique sui auctoris. Quid novi, si aliqua disciplina de magistro cognomentum sectatoribus suis inducit? Nonne philosophi de auctoribus suis nuncupantur Platonici, Epicurei, Pythagorici? etiam a locis conventiculorum et stationum suarum Stoici, Academici? atque medici ab Erasistrato, et grammatici ab Aristarcho, coci etiam ab Apicio? Nec tamen quemquam offendit professio nominis, cum institutione transmissa ab institutore. Plane si qui probet malam sectam et ita malum auctorem, is probabit et nomen malum dignum odio de
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/157
Haec pagina nondum emendata est
281
282
APOLOGETICUS.