0279A negantes, quia nominis praelium est. Denique quid de tabella recitatis illum Christianum, cur non et homicidam? Si homicida Christianus, cur non incestus? vel quodcunque aliud nos esse creditis? In nobis solis pudet aut piget ipsis nominibus scelerum pronuntiare? Christianus si nullius criminis reus est, nomen valde infestum, si solius nominis crimen est.
CAP. III.
Odii eorum caecitatem ostendit, qui quos vituperant eo ipso elogio laudare coguntur, sed qui tam sunt efferati, ut malint uxorem familiamque probris onustam pati, quam Christianam, id est emendatam. Cum itaque nudum illud Nomen tantas concitet rixas, 0279B inquirit in illud, quod nusquam spernendum, vel perperam ab illis pronuntiatum, amabile quid continet, et id commune habet cum reliquis Sectis, quod Nomen ab Auctore mutuetur, cum tamen nunquam Secta quaedam ob Nomen solum persequatur. At Christiani, et quoad Sectam, et quoad Nomen probi, justi, ob Nominis tantum odium, inauditi, incogniti condemnantur.
0280A Quid? quod ita plerique clausis oculis in odium ejus impingunt, ut bonum alicui testimonium ferentes admisceant nominis exprobrationem: Bonus vir Caïus Seius, tantum quod Christianus. Item alius: Ego miror Lucium sapientem virum repente factum Christianum. Nemo retractat: Nonne ideo bonus Caïus, et prudens Lucius, quia Christianus? aut ideo Christianus, quia prudens et bonus? Laudant quae sciunt, vituperant quae ignorant, et id quod sciunt, eo quod ignorant, corrumpunt; cum sit justius occulta de manifestis praejudicare, quam manifesta de occultis praedamnare. Alii, quos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos noverant, ex ipso denotant, quo laudant; 0280B caecitate odii in suffragium impingunt. Quae mulier! quam lasciva, quam festiva! Qui juvenis! quam lascivus, quam amasius! Facti sunt Christiani. Ita nomen emendationi imputatur. Nonnulli etiam de utilitatibus suis cum odio isto paciscuntur, contenti injuria, dum ne domi habeant, quod oderunt. Uxorem jam pudicam maritus jam non zelotypus ejecit, filium jam subjectum pater retro patiens abdicavit,