0273A gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de caetero ageret, consuluit tunc Trajanum imperatorem, allegans praeter obstinationem non sacrificandi, nihil aliud se de sacramentis eorum comperisse, quam coetus antelucanos ad canendum Christo ut Deo et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium, fraudem, perfidiam, et caetera scelera prohibentes. Tunc Trajanus rescripsit, hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos vero puniri oportere. O sententiam necessitate confusam! Negat inquirendos ut innocentes, et mandat puniendos ut nocentes. Parcit et saevit, dissimulat et animadvertit. Quid temetipsum censura circumvenis? si damnas, cur non et 0273B inquiris? si non inquiris, cur non et absolvis? Latronibus vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur; in reos majestatis et publicos hostes omnis homo miles est, ad socios, ad conscios usque inquisitio extenditur. Solum Christianum inquiri non licet, offerri licet, quasi aliud esset actura inquisitio, quam oblationem. Damnatis 0274A ergo oblatum; quem nemo voluit requisitum, qui, puto, jam non ideo meruit poenam, quia nocens est, sed quia, uon requirendus, inventus est. Itaque nec in illo ex forma malorum judicandorum agitis erga nos, quod caeteris negantibus adhibetis tormenta ad confitendum, solis Christianis ad negandum; cum, si malum esset, nos quidem negaremus, vos vero confiteri tormentis compelleretis. Neque enim ideo putaretis non requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi: quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione 0274B cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis. Sed, opinor, non vultis nos perire, quos pessimos creditis. Sic enim soletis dicere homicidae; Nega: laniari jubere sacrilegum, si confiteri perseveraverit. Si non ita agitis circa
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/153
Haec pagina nondum emendata est
273
274
APOLOGETICUS.