0259A in aperto et edito ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad judicandum, palam dispicere et coram examinare quid sit liquido in caussa Christianorum; si ad hanc solam speciem auctoritas vestra de justitiae diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere; si denique, quod proxime accidit, domesticis judiciis nimis operata sectae hujus infestatio obstruit viam defensioni, liceat veritati vel occulta via tacitarum literarum ad aures vestras pervenire. Nihil illa de caussa sua deprecatur, quia nec de conditione miratur. 0260A Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire, caeterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in coelis habere. Unum gestit interdum, ne ignorata damnetur. Quid hinc deperit legibus in suo regno dominantibus, si audiatur? Ad hoc magis gloriabitur potestas earum, quod etiam auditam damnabunt veritatem? Caeterum, inauditam si damnent, praeter invidiam iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicujus conscientiae, nolentes audire, quod auditum damnare non possint. Hanc itaque primam caussam
0259Bpellat, inquit Franciscus Zephyrus (in suis quae nostris conjunximus scholiis), ipsos pontifices, quorum auctoritas rem sacra, caeremonias, omnem denique religionem administrabat, in quibus interpretandis summa Reip. versabatur, unde et princeps publici consilii a Cicerone appellantur et deorum immortalium antistites. Atque inter eos etiam ipsos imperatores fuisse constat ex inscriptionibus antiquis in quibus Pontifices Maximi vocantur. Pamelius.