Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/191

Haec pagina emendata est
381
382
EPISTOLA I AD VIRGINES.

CAPUT II.


Quicunque vir feminave, propter regnum cœlorum, vere ac sine dolo intemeratæ virginitati se devovere constituit, in omnibus regno cœlorum coaptare seipsum tenetur: possessio namque hujus regni nec eloquentia, nec fama, nec claritate, nec genere, nec venusta forma conquiritur, non fortitudine, non diuturna exspectatione; sed virtute fidei rapitur ab illo qui fidem suam operibus probat. Opera enim ejus que manant ex fide de ipso testantur ipsum esse vere justum, vere fidelem, ac ditatum fide magna, fide perfecta, fide quæ Deum apprehendit, fide quæ operibus splendescit[1], ut Pater omnium per Christum glorificetur.

Qui vere virgines sunt, propter Deum, sive inter viros, sive inter feminas, aures præbent hæc suggerenti: Misericordia et veritas te non deserant. Circumda eas gutturi tuo, et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus[2]. Justorum autem semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem[3]. Omnis namque creatura vere illuminatur splendore quo refulgent eorum opera, dum hic vivunt, quia vere sunt lux mundi que orta est sedentibus in tenebris, ut isti surgerent et

transirent a tenebris ad lucem bonorum

  1. Maximi erat momenti primis Ecclesiæ temporibus, inculcare bonorum operum necessitatem, ne fideles otio torpentes, sola fide quam sibi finxissent, ad cœlestem patriam pervenire posse existimarent. Hic confodiuntur omnium sæculorum hæretici qui, ut sectarios allicerent, suæque perversæ doctrinæ devincirent unice sterili fidei salutem annexuri erant.
  2. Prov. iii, 3.
  3. Prov. iv, 18.