omnis herba Campi: et. venies in sepulcrum, tanquam (rumentum maturum, quod in tempore messuefun; vel sicut acereus are? in tempore comportatur [1]. Videtis, dilecti, protegi eos qui a Domino castigantur: cum enim bonus sit castigat nos Deus, ut sancta ejus disciplina commonefiamus,
CAPUT LVII.
Vos ergo qui seditionis fundamenta jecistis,
subditi estote[2]
presbyteris, e correptionem suscipite
in penitentiam: flectentes genua cordis vestri,
discite subjici, deponentes arrogantem et superbam
linguæ vestre jactantiam; melius enim vobis est,
in ovili Christi parvos et probatos inveniri, quam.
altum sapientes e spe illius dejici. lta siquidem
dicit Sapientia, omnem virtutem complectens: Ecce
proferam vobis mei spiritus dictionem; docebo autem