runt, quam qued stulta eorum corda indurata fuerint, post signa et miracula per famulum Dei Moysen facta in terra Ægypti.
CAPUT LII.
Nullius rei, fratres, indigus est Dominus
omnium, nec quidquam desiderat, preterquam ut ei
fiat confessio. Ait enim electus David: Confitebor
Domino, ei placebit ei super vitulum novellum, cornua
producentem et ungulas. Vídeant pauperes, et la:
tentur[1].
Et iterum dicit Immola Deo sacrificium
laudis, et redde Altissimo vota tua. Et invoca me in die
tribulationis (ug: et eruam te, et honorificabis me[2].
Nam sacrificium Deo, epivitus contribulatus[3].
CAPUT LIII.
Nostis enim et probe nostis sacras Scripturas,
djlecti; et penitius in Dei eloquia introspexistis:
illo igilgr in memoriam revocate. Cum Moyses in
montem asceridisset, et quadraginta dies noctesque
quadraginta in jejunio ac humilitate transegisset,
dixit ad eum Deus: Moyses, Moyses, descende
velociter hinc; quia iniquitatem fecit populus tuus, quos
eduxisii de terra. Egypti: transgressi sunt cito de
tia quam mandasti eis, et fecerunt sibi fusilia. Et
dixit Dominus ad eum: Locutus sum ad te semel et
iterum, dicens: Vidi populum hunc; et ecce populus
dura cervice est: dimitte me exterminare eos, et
delebo nomen eorum de snb celo; et faciam te in gen-