Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/157

Haec pagina nondum emendata est
313
314
EPISTOLA I AD CORINTHIOS.

ptum enim est: fngredere in cubicula tua paululum quantulumcunque, donecperiranseat i» aet (uror meus. Et recordabor diei boni[1], et suscitabo vos e sepulcris vestris[2]. Beati sumus, dilecti, si precepta Domini in charitatis concordia fecerimus, ut per charitatem remittontur nobis peccata. Scriptum quippe est: Beati, quorum remissa sunt iniquitates, et quorum tecla sunt peccata. Beatus vir cui non imputabit Dominus peccatum, nec est in ore ejus dolus[3] Hæc beatitudo contigit electis a Deo per Jesum Christum Dominum nostrum; cui gloria in sæcula saculorum. Amen.


CAPUT LI.


Quæcunque igitur per quemdam adversarii, psum deliquimus, veniam postulemus: illi ve qui seditionis ac dissensionis duces et principes fuerunt, debent communem spem contemplari. Qu: enim cum timore et charitate vivunt, se fpsos in contumelias incidere malunt, quam proximos; scqne ipsos potius improbari sustinent, quam pulchre et juste traditam nobis consensionem. Nam melius est l; omini, confiteri de lapsibus et peccatis, quam indurare cor suum; prout induratum est cor eorum qui contra famulum Dei Moysen seditionem fecerunt[4]: quorum condemnatio manifesta fuit; descenderunt enim in infernum vivi, et mors absorpsit eos. PlaTao et exercitus ejus et omnes praefecti Ægypti[5], currus etiam et equites eorum, non aliam ob

causam maris Rubri. profundo iinmersi sunt, et perie-

  1. Isa. xxvi, 20.
  2. Ezech. xxxvii, 12, 13.
  3. Psal. xxxi, 1, 2.
  4. Num. xvi.
  5. Exod. xiv.