Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/156

Haec pagina nondum emendata est
311
312
S. CLEMENTIS I ROM. PONT. OPERA GENUINA.

charitas omnia sustinet[1], omnia sequo animo fert; , in charitate nihil sordidum, nihil superbum; charitas schisma non habet; charitas seditionem non concitat; charitas omnia facit in concordia; in charitate omaes Dei electi, perfecti sunt facti. Sine charitate nihil acceptum est Deo. In charitate nos assumpsit Dominus; propter charitatem quam erga nos habuit Jesus Christus Dominus noster ex voluntate Dei, sanguinem suum pro nobis tradidit, et carnem pro carne nostra, et. animam pro animabus nostris[v 1]


CAPUT L.


Videtis, charissimi, quam magna et admiranda res Sit charitas, et quod perfectio ejus nequeat expli (hri. Quis idoneus est ut in ipsa inveniatur, præeter eos ques Deus dignos esse voluerit? Oremus igitur el petamus a misericordia ejus, ut in charitate vivamus[2], citra humanam propensionem, et inculpati. Generationes omnes ab Adam usque in hodier num diem praeterierunt: at qui per Dei gratiam consummati sunt in charitate, habent sedem piorum;

qui manifestabuntur in visitatione regni Christi. Scri-

  1. I Cor. xiii, 4, seq.
  2. I Tim. v, 21.

VARIORUM NOTÆ

  1. (37) Nota hicApollinaris dogma præeverti et Patrum adversus eum argumentis præludi. Coust.