0302A tendite, nihil injustum, neque perversum in illis scriptum esse. Non enim invenietis justos ab hominibus sanctis depulsos. Persecutionem passi sunt justi, sed ab iniquis: in carcerem sunt conjecti, sed ab impiis, lapidati sunt a nefariis; occisi a scelestis et injusto zelo abreptis, Haec passi, bono animo tulerunt. Quid emim dicemus, fratres? Daniel[1] in specum leonum ab hominibus Deum timentibus conjectus est? An Ananias, Azarias et Misael[2], ab eis qui magnificum el nobilem Altissimi cultum observabant, conclusi sunt in fornacem ignis? Absit prorsus. Quinam igitur haec patrarunt? Homines odio ac exsecratione digni, et omni malitia pleni, eo furoris proruperunt, ut viros in sancto et inculpato proposito Deo servientes, 0302B contumeliis ac tormentis affecerint; nescientes, Altissimum esse propugnatorem et protectorem eorum, qui in pura conscientia potentissimo nomini ejus inserviunt: cui gloria in saecula saeculorum. Amen. Ni vero in fiducia sustinentes, gloriae et honoris haeeredes facti sunt; atque exaltati sunt beatique effecti a Deo in memoria ipsorum, in saecula saeculorum. Amen.
Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/151
Haec pagina emendata est
301
302
EPISTOLA I AD CORINTHIOS.