CAPUT XLIII.
Et quid mirum, si quibus in Christo
commissum est a Deo hoc munus, prædictos
constituerint? quandoquidem et beatus Moyses, fidelis
famulus in tota domo[1],
omnia qui ipsi
mandata erant, in sacris libris adnotavit; quem
et secuti sunt reliqui prophetæ, iis qux& ab ipso
sancita erant testimonium — pariter perhibentes.
lle nemque[2]
cum: æmulatio pro sacerdotio
incidisset, ac tribus inter se dissentirent, quæ
tam illarum glorioso eo nomine ornata esset;
jussit ut — duodecim principes tribuum
afferrent sibi virgas quibus uniuscujusque tribus
nomen esset superscriplum: hasque acceptas
ligavit, et annulis eorum principum obsignavil; *
atque illas deposuit in tabernaculo testimonii super
mensam Dei: et clauso tabernaculo, claves juxta et
virgas signavit: ac dixit illis [v 1]: «Viri fratres,
cujus tribus virga germinaverit, hanc elegit Deus ut
sacerdólio fungatur eique ministret, » Mane autem
facto, convocavit universum sraelem, sexcenta
milia virorum; e& sigilla principibus tribuum
estendit, aperuitque tabernaculum testimonii, ac
protulit virgas: et inventa est virga Aaron nori
iantum germinasse, sed et fructum habere. Quid
vobis videtur, dilecti? Annon id futurum
prasciverat Moyses? Maxime noverat; verum ne
seditio Inter Israelitas oriretur, ita se gessit ut
glorificaretur nomen veri et solius Dei, cui gloria
in sæcula seculorum, Amen.
CAPUT XLIV.
Ei apostoli nostri cognoverunt per Dominum
VARIORUM NOTÆ
- ↑ (91) Referendo virgarum historiam, ad contenta eapite xvii libri Numerorum adjicit nonnullas cireumstantias admodum verosimiles, ac ut videtur desumptas ex Hebreorum traditionibus. Cum vero duodecim virgas ponit, eadem in sententia versatur 3€ Philo Judeus lib. t1 De vita Mosis, circa nedium, Augustinus sermone 3, De iempore, e auctot librorum De mirabilibus sacre Scripture, lib. 1, cap. 54, tom. ! lI Operum ejusdem Hipponensis episcopi; sed disseutit ab editione Vulgata, nisi in ea praepositio absque mutetur in copulami etque, legaturdue Num. xvn, 6: Locutwsque. est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes prin. cipes virgas per singulas tribus: fueruntque virga duodecim, atque virga Aaron. Cæterum istius xorfg exposilionem habes in postrema parte mili& 9 Origenis ad Numeros: ex qua feceruat integrum sermonem, ac inter Augustinianos coljocarunt, 99 JDe tempore, et 40 De diversis. Àc emendandus etiam per duos manu exaratos codices, Origenis textus: Est. enim virga una: non Eltenim virgam unam; ut respondeat Graco LXX: Ear 1* a6lo, pía. Cor.