Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/146

Haec pagina nondum emendata est
291
292
S. CLEMENTIS I ROM. PONT. OPERA GENUINA.

præter id quod voluntati ejus conscntaneum est, aliquid faciunt, morte multantur[1]. Videtis, fratres: quo majori cognitione digni habiti sumus, eo graviori periculo sumus obnoxii.


CAPUT XLII.


Apostoli nobis evangeliæarunt a Domino Jesu Christo, Jesus Christus a Deo. Missus igitur est Christus a Deo, et apostoli a Christo: et factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei. lta. que acceptis mandatis, el certo persuasi per resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, et in fide confirmati per verbum Dei[2] cum Spiritus sancti plenitudine ac securilale, egressi sunt, annuntiantes adventurum esse regnum Dei. Pr: edicantes igitur per regiones ac urbes, primitias earum, spipiu cum probassent, in episcopos et diaconos

eorum qui credituri erant, constituerunt. Neque hoc

  1. Vide Clem. Alex., Strom. i.
  2. I Thess. i, 5.