Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/139

Haec pagina nondum emendata est
277
278
EPISTOLA I AD CORINTHIOS.

est omnis creatura gloria ejus[1]. Et nos. ergo concorditer in unum congregati, communi consensu tanquam ex uno ore ad ipsum clamemus totis viribus, ut participes flamus magnarum et inclytarum promissionum ejus. Dicit enim: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quanta pra paravit exspectantibus eum[2].


CAPUT XXXV.


Quam beata sunt, dilecti, et mirabilia dona Dei! vita in immortalitate, splendor in justitia, veritas in libertate, fides in confidentia, continentia in sanctitate; et hæec omnia sub intellectum nostrum cadunt. Quaenam igitur sunt qua prestolantibus apparantur? sanctissimus opifex et pater ssculorum, ipse quantitatem, pulchritudinem excellentiamque illorum cognoscit. Nos igitur summo studio contendamus in numero exspectantium eum reperiri, ut participes flamus donorum repromissorum. Quo modo autem eveniet istud, dilecti? Si mens nostra in Deum fide stabilita fuerit, si placita illi et accepta exquisiverimus, si perfecerimus qua ad inculpatam ejus voluntatem pertinent, et secuti fuerimus viam veritatis; abjicientes a nobis omnem injustitiam et iniquitatem, avaritiam, contenliones, malignitates et fraudes, susurros et

obtrectationes, odium Dei, superbiam et ostentationem,

  1. Isa. vi, 3.
  2. Isa. lxiv, 4; I Cor. ii, 9.