Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/138

Haec pagina nondum emendata est
275
276
S. CLEMENTIS I ROM. PONT. OPERA GENUINA.

luntatem ejus accedamus: ex totis viribus nostris operemur opus justitiæ.


CAPUT XXXIV.


Bonus operarius cum fiducia panem operis sui accipit: segnis vero et remissus locatorem suum non audet intueri, Oportet ergo nos ad bonum faciendum prompto animo esse: ex hoc enim omnia constant. Quippe nobis prædicit: Ecce Dominus, et merces ejus coram illo[1]; ut reddat unicuique secundum opus suum[2]. Itaque nos ex toto corde hortatur ad hoc, ne segnes et desides simus ad omne opus bonum. Gloriatio nostra et fiducia in ipso sit, voluntati ejus subjiciamur. Attendamus ad universam angelorum ejus multitudinem; quo mode astantes voluntati ejus famulentur. Dicit enim Seriptura: Dena millia denum millium assistebant ei; el mille millia deserviebant ei[3]. Et clamabant:

Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Sabaoth; plena

  1. Isa. xl, 10, lxii, 11.
  2. Psal. lxi, 13.
  3. Dan. vii, 10.