Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/134

Haec pagina nondum emendata est
267
268
S. CLEMENTIS I ROM. PONT. OPERA GENUINA.

CAPUT XXVII.


Hac igitur spe, animi nostri ad eum astringantur, qui fidelis est in. promissionibus et justus in judiciis. Qui ne mentiamur pracepit, multo magis ipse non mentietur. Nihil quippe Deo impossibile, preterquam mentiri, Exsuscitetur ilaque in nobis fides ejus, et cogitemus quod omnia ipsi propinqua sint. In verbo magnificentiæ suæ constituit omnia, et in verbo potest illa evertere. Quis dicet ei: Quid 'fecisti? aut quis resistet viriuti fortitudinis ejus[1] Quando vult et queimodo vult, omnia faciet; neque quidquam ab eo decretum prateribit[2]. Universa coram ipso suni; xihilque consilium ejus Jatuit. Si cæli enarrant gloriam Dei: opus autem manuum ejus annuntiat firmamentum; dies diei eructat verbum, el noæ nocti annuntiat. scientiam; et non sunt. loquelæ neque sermones, quorum non audiantur voces eorum[3].


CAPUT XXVII.


Cum omnia igitur videantur et audiantur, timeamus eum, et pravorum operum impuras eupiditates relinquamus, ut illius misericordia a futuris judiciis tegamur. Quo enim quis nostrum a potente ejus manu fugere potest? Qualis autem mundus suscipiet quempiam ab eo transfugientem? Dicit

namque Scriptura alicubi: Quo ibo, et quo abscon-

  1. Sap. xii, 12.
  2. Matth. xxiv, 35.
  3. Psal. xviii, 1-4.