jiciuntur[1]. Diesetiam et nox, ab illo ordinatum cursum perficiunt, neque sibi mutuo impedimento sunt. Sol quoque ac luna et siderum chori, secundum ejus mandatum, in concordia, sine ulla transgressione, sibi constitutos orbes evolvunt. Terra gravida, juxta voluntatem illius, suis temporibus, plurimum cibum hominibus ac feris, omnibusque qua Super eam sunt amimantibus, producit; nihil repugnans, neque mutans quidquam eorum quæ ab illo decreta sunt. Abyssorum impeevestigabilia el inferorum inenarrabilia judicia iisdem mandatis continentur. Immensi maris profunda moles per ordinationem ejus in cumulos coagmentata, cireumposita sibi claustra non transgreditur, sed prout ei priecepit, ita facit. Dixit enim: Huc usque venies, et fluctus tui in te conterentur[2]. Oceanus liominibus im- permeabilis, et qui post ipsum sunt mundi, eiscem
Domini dispositionibus Bubernantur. Tempestates