et de domo patris sui; ut exigua terra, et cognatioue debili, et domo parva derelicta[v 1], promissiones Dei in hæreditatem acciperet. Dicit enim ei: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, in terram quam tibi demonstravero: el faciam te in gentem magnam, el benedicam tibi, el magnificabo nomen tuum, el eris benedictus: et benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi: et benedicentur in 1e omnes tribus terre[1]. Ac rursus cum recessit a. Lot, dixit ei Deus: Respiciens oculis tuis, vide a loco in quo nunc (u es, ad. Aquilonem, et Africum, et Orientem, et! mare: quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo eam, et semini tuo usque in seculum, Et faciam semen tuum sicut arenam terre. Si potest quis dinumerare arenam terre, et semen tuum dinumerabitur[2], Et iterum ait: Eduxit Deus Abraham, et dixit ei: Respice in celum, et numera stellas, si potes dinumerare eas: sic erit semen tuum. Credidit autem. Abraham Deo; et deputatum est. ei ad justitiam[3]. Propter fidem et hospitalitatem datus est ei filius in senectute[4]; et per obedientiam obtulit eum[5], sacrificium Deo, in uno montium quem ipsi ostendit.
CAPUT XI.
Propter hospitalitatem et pietatem Lot e
Sodomis salvus evasit[6], cum tota regio circumjacens
- ↑ Gen. xii, 1, 2, 3.
- ↑ Gen. xiii, 14, 15, 16.
- ↑ Gen. xv, 5, 6.
- ↑ Gen. xxi.
- ↑ Gen. xxii.
- ↑ Gen. xix, et II Petr. ii, 6, 7.
VARIORUM NOTÆ
- ↑ (68) Hoc est quæ paucis admodum constabat, Abrahæ enim fratres tantum duo fuerant, Aran et Nachor. Aran vero jam obierat relicto Lot filio. Cum Lot igitur ex hac prosapia restabant Nachor et Abraham, qui quidem propter sterilitatem Sara filiis carebat. Cousr.