Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/114

Haec pagina emendata est
227
228
S. CLEMENTIS I ROM. PONT. OPERA GENUINA.

0217A comedetis: si autem nolueritis, neque audieritis me, gladius devorabit vos: os enim Domini locutum est haec[1]. Omnes itaque dilectos suos volens poenitentiae fleri participes, omnipotente sua voluntate firmavit.

CAPUT IX.

Quare obsequamur magnifice et gloriosae illius voluntati, et supplices illius misericordie ac benignitati procidamus; et convertamur ad miserationes ejus, relictis vanis operibus, contentione, et quae ad mortem ducit, aemulatione.[2] Fixis oculis, eos intueamur, qui magnificae ejus gloriae 0217B perfecte servierunt. Sumamus Enoch[3], qui in obedientia justus repertus, translatus fuit, et non inventa est mors illius. Noe[4] fidelis inventus, per ministerium suum regenerationem[v 1] mundo praedicavit; et per eum Dominus conservavit animalia, cum concordia in arcam ingressa.

CAPUT X.

Abraham amicus[5] vocatus, inventus est fidelis, quando dictis Dei obtemperans fuit. Hic per

obedientiam exiit de terra sua, et de cognatione sua,

  1. Isa. i, 16, 20.
  2. Clem. Alex., Strom. lib. iv, pag. 516 sequentia nummatim perstringit.
  3. Gen. v, 24. Eccli. xlxv, 16; Heb. xi, 5.
  4. Gen. vi, 8; vii, 1; Eccl. xliv, 17; Heb. xi, 7; I Petr. iii, 20; II Petr. ii, 5.
  5. II Paral. xx, 7; Judith viii, 22; apud Lat. Interp. Isa. xli, 8; Jac. ii, 23.

VARIORUM NOTAE

  1. Qua scil. per baptismum renascimur. Regenerationis ejusdem symbolum fuisse arcam, qua Noe servatus est, etiam I Petri iii, 20, notatur. Coust.