0226A tenti locum Dominus dedit volentibus ad ipsum converti[v 1] Noe poenitentiam praedicavit[1]; et qui obedierunt, servati sunt. Jonas Ninivitis predicavit[2]; illi autem de peccatis suis acta poenitentia, Deum precibus placarunt, et salutem consecuti sunt, licet alieni a Deo essent.
CAPUT VIII.
Ministri divinae gratiae per Spiritum sanctum de poenitentia sunt locuti: ipseque omnium Dominus de poenitentia locutus est cum juramento. Vito enim ego, dicit Dominus: nolo mortem peccatoris, sicut poenitentiam[3]: addens[v 2] et pulchram sententiam: Resipiscite domus Israel ab iniquitate vestra[4]. Dic filiis populi mei: si peccata vestra a 0226B terra usque ad coelum pertingant, et si sint rubriora cocco et nigriora sacco; conversi autem fueritis ad me ex toto corde[5], et dixeritis: Pater; exaudiam vos tanquam populum sanctum[6]. Et in alio loco sic dicit: Lavamini et mundi estote, auferte mala ex animabus vestris ab oculis meis: quiescite a malitiis vestris, discite facere bonum, querite judicium, liberate oppressum, judicate pupillo, et justificate viduam: et venite, et disputemus, dicit: Et si fuerint peccata vestra quasi phoenicium, sicut nivem dealbabo; et si fuerint ut coccinum, sicut lanam
dealbabo. Et si volueritis ac audieritis me, bona terrae
- ↑ Gen. vii; Sap. i, 4; Eccli. xliv, 17; Heb. xi, 7; I Petr. iii, 20; II Petr. ii, 5.
- ↑ Jon. iii.
- ↑ Ezech. xxxiii, 11.
- ↑ Ezech. xviii, 30.
- ↑ Isa. i, 18.
- ↑ Jer. iii, 19, 22.
VARIORUM NOTAE
- ↑ Elegantius quidem Cotelerius haec ita vertit: recurramus ad omnes mundi aetates, discamusque in singulis aetatibus poenitentiae, etc.; sed satius visum est litteram Graecam exprimere. Coust.
- ↑ Postrema hujus sententiae verba Clemens Alexandr., lib. i Paedag., c. x, Ezechielis nomine sic citat: Dicit enim per Ezechielem: Si conversi fueritis ex toto corde, et dixeritis, Pater, audiam vos tanquam populum sanctum. Coust.