Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/109

Haec pagina emendata est
217
218
EPISTOLA I AD CORINTHIOS.

0217Arent. Ob aemulationem David non tantum alienigenis invisus, sed etiam a Saul rege Israel fuit vexatus[1].

CAPUT V.

Sed ut vetera exempla relinquamus, veniamus ad proximos athletas, et saeculi nostri generosa exempla proponamus. Propter aemulationem et invidiam, qui Ecclesiae erant fideles et justissimae columnae, ad mortem usque acerbam persecutionem passi sunt. Ponamus nobis ante oculos sanctos apostolos. Propter aemulationem iniquam Petrus non unum aut alterum, sed plures labores sustulit, atque ita martyrium passus in debitum gloriae

locum ascendit. Paulus propter aemulationem pa-

  1. I Reg. xviii, 8.