Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/98

Haec pagina nondum emendata est
III. ii
P. TERENTI AFRI

SY. numquam commodius umquam erum audivi loqui,
 560nec quom male facere[m] crederem mi inpunius
licere. quisnam a nobis egreditur foras?

 iii Chremes Clitipho Syrvs

CH. Quid ĭstuc quaeso? quĭ ĭstic mos est, Clitipho? itane fieri oportet?
CL. quid ego feci? CH. vidin ego te modo manum in sinum huic meretrici
inserere? SY. acta haec res est: perii. CL. mene? CH. hisce oculis, ne nega.
 565 facis adeo indigne iniuriam illi qui non abstineas manum.
 nam istaec quidĕm contumeliast,
hominem amicum recipere ad te atque ei(u)s amicam subigitare.
vel here in vino quam inmodestu’ fu͡isti . . SY. factum. CH. quam molestus!
ut equidem, ita me dĭ ament, metui quid futurum denique esset!
 570novi ego amantium animum: advortunt graviter quae non censeas.
CL. at mihi fides apud hunc est nil me istiu’ facturum, pater.
CH. estō; at certe concedas aliquo ab ore e͡orum aliquantisper.
multa fert lubido: ea facere prohibet tua praesentia.
 ego de me facio coniecturam: nemost me͡orum amicorum hodie