Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/97

Haec pagina nondum emendata est
III. ii
HEAVTON TIMORVMENOS

dico adulescenti’ . . SY. Syre, tibi timui male!
CH. qui passus est id fieri. SY. quid faceret? CH. rogas?
aliquid reperiret, fingeret fallacias
unde esset adulescenti amicae quod daret,
 535atque hunc difficilem invitum servaret senem.
SY. garris. CH. haec facta ab illo oportebant, Syre.
SY. eho quaeso laudas quĭ eros fallunt? CH. in loco
ego vero laudo. SY. recte sane. CH. quippe qui
magnarum saepe id remedium aegritudinumst:
 540iăm huic mansisset unicus gnatus domi.
SY. iocone an serio ille haec dicat nescio;
nisi mihi quidem addit animum quo lubeat magis.
CH. et nunc quid exspectat, Syre? an dum hic denuo
abeat, quom tolerare illi(u)s sumptus non queat?
 545nonne ad senem aliquam fabricam fingit? SY. stolidus est.
CH. at tĕ ădiutare oportet adulescentuli
causa. SY. facile equidem facere possum si iubes;
etenim quo pacto id fieri soleat calleo.
CH. tanto hercle melior. SY. non est mentiri meum.
 550CH. fac ergo. SY. at heus tu facito dum eadem haec memineris
siquid hŭiu’ simile forte aliquando evenerit,
ut sunt humana, tuos ut faciat filius.
CH. non usu’ veniet, spero. SY. spero hercle ego quoque,
neque eo nunc dico quo quicquam illum senserim;
 555sed siquid, nequid. quae sit ei(u)s aetas vides;
et ne ego te, si usu’ veniat, magnifice, Chreme,
tractare possim. CH. dĕ ĭstoc, quom usu’ venerit,
videbimus quid opu’ sit: nunc istuc age.—