quod quoique quomque inciderit in mentem volet
485neque id putabit pravom an rectum sit: petet.
tu rem perire et ipsum non poteris pati:
dare denegaris; ibit ad ĭllud ilico
qui maxume apŭd te se valere sentiet:
abiturum se abs te esse ilico minitabitur.
490ME. videre vera atque ita uti res est dicere.
CH. somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis,
dum id quaero tibi qui filium restituerem.
ME. cedo dextram: porro tĕ idem oro ut facias, Chreme.
CH. paratu’ sum. ME. scin quid nunc facere te volo?
495CH. dic. ME. quod sensisti illos me incipere fallere,
id uti maturent facere: cupio illi dare
quod volt, cupio ipsum iam videre. CH. operam dabo.
paullum negoti mi obstat: Simus et Crito
vicini nostri hic ambigunt de finibus;
500me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram
operam daturum me, hodie non posse îs dare:
continuo hic adero. ME. ita quaeso.—di vostram fidem,
ita conparatam esse hominum naturam omnium
aliena ut meliu’ videant et diiudicent
505quam sua! an eo fit quia ĭn re nostra aut gaudio
sumu’ praepediti nimio aut aegritudine?
hic mihi nunc quanto plus sapit quam egomet mihi!
CH. dissolvi me otiosus operam ut tibi darem.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/95
Haec pagina nondum emendata est
III. i
HEAVTON TIMORVMENOS