390haec ubi immutata est, illi suom animum alio conferunt:
nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus.
vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretumst viro,
quoi(u)s mos maxumest consimili’ vostrum, [h]î se ad vos adplicant.
hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini,
395ut numquam ulla amori vostro incidere possit calamitas.
AN. nescio alias: mequidem semper sciŏ fecisse sedulo
ut ĕx illiu’ commodo meŭm compararem commodum. CL. ah
ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis;
nam dum abs te absum omnes mihi labores fu͡ere quos cepi leves
400praeter quam tuĭ carendum quod erat. SY. credo. CL. Syre, vix suffero:
hocin me miserum non licere meŏ modo ingenium frui!
SY. immo ut patrem tu͡om vidi esse habitum, diu etiam duras dabit.
BA. quisnam hic adulescens est qui intuitur nos? AN. ah retine me, obsecro!
BA. amabo quid tibist? AN. disperii, perii misera! BA. quid stupes,
405Antiphila? AN. videon Cliniam an non? BA. quem vides?
CL. salve, anime mi. AN. o mi Clinia, salve. CL. ut vales?
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/91
Haec pagina nondum emendata est
II. iv
HEAVTON TIMORVMENOS