Actvs II
i Clitipho
CL. Quăm iniqui sunt patres in omnis adulescentis iudices!
qui aequom esse censent nos a pueris ilico nasci senes
215neque ĭllarum adfinis esse rerum quas fert adulescentia.
ex su͡a lubidine moderantur nunc quae est, non quae olim fuit.
mihĭn si umquam filius erit, nĕ ĭlle facili me utetur patre;
nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus:
non ut meus, qui mihi per alium ostendit su͡am sententiam.
220perii! is mi, ubi adbibit plus paullo, sua quae narrat facinora!
nunc ait “periclum ex aliis facito tibi quod ex usu siet”:
astutu’. nĕ ĭlle haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.
mage nunc me amicae dicta stimulant “da mihi” atque “adfer mihi”:
quoi quod respondeam nil habeo; neque me quisquamst miserior.
225nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen
habet bene et pudice eductam, ignaram artis meretriciae.
meast potens procax magnifica sumptuosa nobilis.
tum quod dem [e͡i] “recte” est; nam nil esse mihi religiost dicere.
hoc ego mali non pridem inveni neque etiamdum scit pater.