Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/80

Haec pagina nondum emendata est
I. ii
P. TERENTI AFRI

proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.
 CH. quicum loquitur filius?
CL. pater adest quem volui: adibo. pater, opportune advenis.
 180CH. quid id est? CL. hunc Menedemum nostin nostrum vicinum? CH. probe.
CL. huic filium scis esse? CH. audivi esse in Asia. CL. non est, pater:
apŭd nos est. CH. quid ais? CL. advenientem, e navi egredientem ilico
abduxi ad cenam; nam mihi cum e͡o iam inde usque a pueritia
fu͡it semper familiaritas. CH. volŭptatem magnam nuntias.
 185quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset, amplius
ut hanc laetitiam necopinanti primus obicerem e͡i domi!
 atque etiam nunc tempus est. CL. cavĕ faxis: non opus est, pater.
CH. quapropter? CL. quia enim incertumst etiam quid se faciat. modo venit;
timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut sit suae.
 190e͡am misere amat; propter eam haec turba atque abitio evenit. CH. scio.
CL. nunc servolum ad eam in urbem misit et ego nostrum una Syrum.
CH. quid narrat? CL. quid ĭlle? miserum se esse. CH. miserum? quem minu’ crederest?