Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/79

Haec pagina nondum emendata est
I. i
HEAVTON TIMORVMENOS

quod si esset factum, haec numquam evenissent tibi.
ME. ita res est, fateor: peccatum a me maxumest.
CH. Menedeme, at porro recte spero et ĭllum tibi
 160salvom adfuturum esse hic confido propediem.
ME. utinam ita di faxint! CH. facient. nunc si commodumst,
Dionysia hic sunt hodie: apud me sis volo.
ME. non possum. CH. quor non? quaeso tandem aliquantulum
tibi parce: idem absens facere te hoc volt filius.
 165ME. non convenit, quĭ ĭllum ad laborem in‹pe›pulerim,
nunc me ipsum fugere. CH. sicine est sententia?
ME. sic. CH. bene vale. ME. et tu.—CH. lacrumas excussit mihi
miseretque mĕ ĕiu’. sed ut diei tempus est,
‹tempust› monere me hunc vicinum Phaniam
 170ad cenam ut veniat: ibo, visam si domist.—
 Saltatio convivarum
nil opu’ fuit monitore: iamdudum domi
praesto apŭd me esse aiunt. egomet convivas moror.
ibo adeo hinc intro. sed quid crepuerunt fores
hinc a me? quinam egreditur? huc concessero.

 ii Clitipho Chremes

 175CL. Nil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant
et ĭllam simŭl cum nuntio tibi hĭc adfuturam hodie scio.