Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/68

Haec pagina nondum emendata est
V. vi
P. TERENTI AFRI

conloquar. PA. quis homost? [o] Charine, in tempore ipso mi advenis.
 975CH. bene factum. PA. audisti[n]? CH. omnia. age, me in tu͡is secundis respice.
tuos est nunc Chremes: facturum quae voles scio ĕsse omnia.
PA. memini: atque adeo longumst illum me exspectare dum exeat.
sequere hac me: intus apŭd Glycerium nunc est. tu, Dave, abĭ domum,
propera, accerse hinc qui auferant. em quid stas? quid cessas? DA. eo.
 980ne exspecteti’ dum exeant huc: intu’ despondebitur;
intu’ transigetur siquid est quod restet. Cantor. plaudite!

Exitvs Alter Svppositicivs

PA. Te expectabam: est de tua re quod agere ego tecum uolo.
operam dedi ne me esse oblitum dicas tuae gnatae alterae:
tibi me opinor inuenisse dignum te atque illa uirum.
CHA. perii, Daue: de meo amore ac uita nunc sors tollitur.
 5CHR. non noua istaec mihi condicio est, si uoluissem, Pamphile.
CHA. occidi, Daue. DA. ah, mane. CHA. perii. CHR. id quam ob rem non uolui eloquar: