Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/65

Haec pagina nondum emendata est
V. iv
ANDRIA

multi alii in Andro tum audi[ve]re. CH. utinam id sit quod spero! eho dic mihi,
quid eam tum? suămne esse aibat? CR. non. CH. quoiam igitur? CR. fratri’ filiam.
CH. certe meast. CR. quid ais? SI. quid tŭ ais? PA. arrige auris, Pamphile!
SI. qui credi’? CH. Phania illic frater meu’ fuit. SI. noram et scio.
 935CH. is bellum hinc fugiens meque in Asiam persequens proficiscitur:
tum illam relinquere hic est veritus.† postilla nunc primum audio
quid ĭllo sit factum. PA. vix sum apud me: ita animu’ commotust metu
spe gaudio, mirando tanto tam repentino hoc bono.
SI. nĕ ĭstam multimodis tu͡am inveniri gaudeo. PA. credo, pater.
 940CH. at mi unu’ scrupulus etiam restat qui me male habet. PA. dignus es
cum tu͡a religione, odium: nodum in scirpo quaeri’. CR. quid ĭstuc est?
CH. nomen non convenit. CR. fuit hercle huic aliud parvae. CH. quod, Crito?
numquid meministi? CR. id quaero. PA. egon huiu’ memoriam patiar meae
volŭptati obstare, quŏm ego possim in hac re medicari mihi?