itane adtemperate evenit, hodie in ipsis nuptiis
ut veniret, ant(e)hac numquam? est vero huic credundum, Chreme.
PA. ni metuam patrem, habeo prŏ ĭlla rĕ ĭllum quod moneam probe.
SI. sycophanta. CR. hem. CH. sic, Crito, est hic: mitte. CR. videat qui siet.
920si mihi perget quae volt dicere, ea quae non volt audiet.
ego ĭstaec moveo aut curo? non tu tu͡om malum aequo animo feras!
nam ego quae dico vera an falsa audierim iam sciri potest.
Atticus quidam olim navi fracta ad Andrum eiectus est
et ĭstaec una parva virgo. tŭm ĭlle egens forte adplicat
925primum ad Chrysidis patrem se. SI. fabulam inceptat. CH. sine.
CR. itane vero obturbat? CH. perge. CR. tum—is mihi cognatus fuit
qui e͡um recepit. ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum.
is ibi mortuost. CH. ei(u)s nomen? CR. nomen tam cito tibi?
928ª Phania? hem
perii! verum hercle opinor fu͡isse Phaniam; hoc certo scio,
930Rhamnusium se aiebat esse. CH. o Iuppiter! CR. eadem haec, Chreme,
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/64
Haec pagina nondum emendata est
V. iv
P. TERENTI AFRI