litis sequi quăm ĭd mihi sit facile atque utile
aliorum exempla commonent. simul arbitror
iam aliquem esse amicum et defensorem e͡i; nam fere
grandi[us]cula iam profectast illinc: clamitent
815me sycophantam, hereditatem persequi
mendicum. tum ipsam despoliare non lubet.
MY. ŏ optume hospes! pol, Crito, antiquom obtines.
CR. duc me ad eam, quando huc veni, ut videam. MY. maxume.
DA. sequăr hos: nolo me in tempore hoc videat senex.
Actvs V
i Chremes Simo
820CH. Sati’ iam sati’, Simo, spectata erga te amicitiast mea;
sati’ pericli incepi adire: orandi iam finem face.
dum studeo obsequi tibi, paene inlusi vitam filiae.
SI. immo enĭm nunc quom maxume abs te postulo atque oro, Chreme,
ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes.
825CH. vidĕ quam iniquo’ sis prae studio: dŭm id efficias quod lubet,
neque modum benignitati’ neque quid me ores cogitas;
nam si cogites remittas iam me onerare iniuriis.
SI. quibus? CH. at rogitas? perpulisti me ut homini adulescentulo
in alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria,