MY. quidnam incepturu’s? DA. accipe a me hunc ocius
725atque ante nostram ianuam adpone. MY. obsecro,
humine? DA. ex ara hinc sume verbenas tibi
atque e͡as substerne. MY. quăm ŏb rem id tute non facis?
DA. quia, si forte opu’ sit ad erum iurandum mihi
non adposisse, ut liquido possim. MY. intellego:
730nova nunc religio in te istaec incessit. cedo!
DA. move ocius te, ut quid agam porro intellegas.
pro Iuppiter! MY. quid ĕst? DA. sponsae pater intervenit.
repudio quod consilium primum intenderam.
MY. nesciŏ quid narres. DA. ego quoque hinc ab dextera
735venire me adsimulabo: tŭ ŭt subservias
orationi, ut quomque opu’ sit, verbis vide.
MY. ego quid agas nil intellego; sed siquid est
quod mea opera opu’ sit vobis, [a]ut tu plus vides,
manebo, nequod vostrum remorer commodum.
iv Chremes Mysis Davos
740CH. Revortor, postquam quae opu’ fuere ad nuptias
gnatae paravi, ut iubeam accersi. sed quid hoc?
puer herclest. mulier, tun posisti hunc? MY. ubi ĭllic est?
CH. non mihi respondes? MY. nusquam est. vae miserae mihi!
reliquit mĕ homo atque abiit. DA. di vostram fidem,
745quid turbaest apŭd forum! quid ĭlli hominum litigant!
tum annona carast. (quid dicam aliud nescio.)